PERDIX

PERDIX
I.
PERDIX
Daedali nepos. quem, cum serrae usum primus reperisset, a patruo invidiâ percito ab excelsa quâdam turri ferunt perisset, a patruo invidiâ percito ab excelsa quâdam turri ferunt praecipitatum, deorumque misericordiâ in avem sui nominis transformatum: quae etiam nunc ruinae illius memor, vitat sublimia, humi nidum construens. Vide Ovid. l. 8. Met. Haec possunt esse historica; Metamorphosis vero conficta est, ex similinitus patre eupalemô, matre sorore Daedali, quem divin is post mortem honoribus affectum, refert Suidas in voce Πέρδικος ἱερὸν, et ex inde Apostolius in Proverbiis. Quemadmodum et aegaeus Atheniensium Rex, sub quo vixerat, Fanum suum habuisse legitur, apud Harpocrationem et eundem Suidam, Aeacus quoque, utrique coaevus, delubrô suê non caruit, ut docet Herodot, l. 5. etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de origine et progr. Idolol. l. 1. c. 13. etc.
II.
PERDIX
Leucophaea, palmam de gustu a gulonibus phtinet. Duplex enim perdicum genus, rubroe et griseoe seu leucopheoe. Quarum illaepedes et rostrum habent punicea, et paulo maiusculae sunt formae, montosis gaudent locis et vineis maxime, hinc vinearum gallinoe Germanis: haec cinerei sunt coloris et minoris formae, Goellinoe rustic et Latinis dictae; Illarum vox κακκαβίζειν est, istarum τρίζειν, illae in Africa olim frequentes, haec in Boeotia. Et quidem goellinoe rusticoe cictae sunt hae, quod gallinis formâ similiores essent, quam rubrae. Martial. l. 13. Epigr. 65.
Ponitur Ausoniis perdix rarissima mensis
Hanc in lautorum condere sepe soles.
Idem de Rusticula, l. 13. Epigr. 76
Rustica sim, an perdix, quid refert, si sapor idem est
Caror est perdix, sic sapit illa magis.
Certe gulones hodie nostri palmam leucophaeae perdici tribuunt: at quia rubrae in Italia rariorestorte, hinc et cariores fuêre. Cui tamen contrarium suadere videtur Varro, qui de Re Rust. l. 3. c. 9. scribit, gallinus rusticas in urbe rarae esse et in oratibus publicis spectandas exhiberi simul cum psittacis et merulis albis atque aliis it genus insiatis. Addit tamen ibidem, Gallinariam In sul. in mari Tusco ab iis appellatam et in silvis plurimum degere, Ubi per Gallinas rusticas intellexisse omnino vider ur Salmasio, quas vulgo silvestres Gelinttas Galli vocant; nam et silvas amant, et nomen respondet. Vide eum ad Solinum p. 149. et supra Cothurnus, ac infra ubi de Rusticulis.
III.
PERDIX
nomen proprium Cauponis cuiusdam Athenis claudi; a quo Proverb. πέρδικος σκέος, Perdicis crus. Vide Schol. in Aristoph. Aves.
IV.
PERDIX
praesagus Britannicus vates, prognosticator in signis, Claruit sub Rivallone rege A. M. 3210. ante Christi adventum 760. Esaiâ super Iudam et Hierusalem prohetante.
V.
PERDIX
venator fuit infando matris Polycastes amore correptus, quam et contaminavit. Un de Perdicis libido abiit in proverbium, pro efferâ, turpi ac infami. Cael. Rhodig. l. 29. c. 26.
VI.
PERDIX
venator, in cavea, memoratur Sirachidae Eccl. c. 11. v. 31. Πέρδιξθηρευτὴς εν καρτάλλῳ, οὕτως καρδία ὑπερηφάνου, καὶ ὡς ὁ κατάσκοπος ἐπιβλέπει πτῶσιν, Ut perdix venator in cavea, ita cor superbi, qui, ut speculator, observat casum. Sensus est, hominem superbum, altero in ruinam impulso, sic in illum insultare, quomodo perdix venator in suigeneris aves quas in laquenm induxit. Ubi Πέρδιξ θηρευτὴς est perdix cicur, feros perdices suisartibus in caveam laqueosque alliciens. Arist. Hist. l. 9. c. 8. Καὶ τω- περδίκων δ᾿ οἱ τιθασσοὶ τοὺς ἀγρίους πέρδικας ὀχεύουσι καὶ ἐπικοῤῥίζουσι καὶ ὑβρίζουσιν. Ἐπὶ δὲ τὸν θηρευτὴν πέρδικα ὠθεῖται τῶ ἀγοίων ὁ ἡγεμὼν, ἀντιάσως ὡς μαχούμενος, τούτου δ᾿ ἁλόντες εν ταῖς πηκταῖς, πάλιν προσέρχεται ἄλλος ἀντιάσας τὸν αὐτὸν τρόπον, Cicures quoque perdices feros subagitant et verberant et contumeliâ afficiunt. Et in venatorem perdicem impetum facit agrestium dux, contra congrediens, ut pugnaturus. Eô vero captô in viminea cavea, denuo procedit alter contra eôdem modô. Vide utrobique Perdicem venatorem et vimineam caveam, id enim proprie κάρταλλος, in Sirachide, ut in Philosopho αἱ πηκταί. Hseyeh, Κάρταλον (l. κάρταλλον᾿ τὸ πλεκτὸν ἀγγεῖον εν τοῖς ὀψαρτυτικοῖς κλοβός; quemadmodum eadem cavea Hebr. dicitur Club, et Syr. Klubia. Unde, quod fugit Lexicographos, ut apud Ierem. c. 5. v. 27. Club, ita etiam in Graecis Scriptoribus κλουβὸς aut κλωβὸς, vel pro dolosa hac ac deceptrice cavea, vel pro cavea quavis alia passim occurrit. Oppian. in Ixeut. de aegitho. Capitur κλωβῷ, cui alius pridem captus ad alliciendum voce includitur. Philostorgius l. 10. c. 11. de Aegzptio pumilione, Ο῾ δὲ Αἰγύπτιος οὕτω κατεβραχύνετο, ὥςτε μηδ᾿ ἀχαρίςτως τοὺς εν τοις῀ς κλουβοῖς πέρδικας ἐκμιμεῖςθαι, καὶ συναθύρειν αὐτῷ πρὸς ἔριν ἐκείνους, Aegztius vero ita contrabehbatur, it perdice in caveis inclusos non inucunde imitaretur, qui et ipsi cum eo per lusum contendebant. Et eundem Nicephorus l. 12. c. 33. fuisse dicit παραπλήσιον πέρδικι etc. Romani caveam istiusmodi, capiendis avibus aptam, transennani vocitant. Plautus Bacchid. Act. 4. Sc. 6. v. 22.
Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit,
Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus,
Et in Rudente Act. 4. Sc. 7. v. 9. 10.
O Grippe, Grippe, in oetate hominum plurime
Fiant transennoe, ubi capiuntur dolis, etc.
Porro de Perdice venatore etiam alii mminerunt, nisi quod pro venatore Athenaeus l. 9. θηρεύοντα, venantem, vocat: Plin. l. 10. c. 33. aucugis indicem, aut illicem potius, ut Turnebus Adversar. l. 24. c. 38. et Sacliger in Varr. Rust. l. 3. legendum monent. Eustathius Antioch, Perdicem συμπράττοντα τοῖς θηρευταῖς πρὸς ἄγραν, tales addens e Babylone haberi. Nempe ide aucupii genus in Oriente iam olim fuit in usu. Pronide in Xenoph. Cyropoed. l. 1. Cambyses Cyrum sic alloquitur, ᾿Ὀρνιθες δὲ ἐπεπαίδευτο σοι ὥςτἐ σοὶ μὲν τὰ συμφέροντα ὑπηρετεῖν, τὰς δὲ ὁμοφύλους ὄρνιθας ἐξαπατῷν, Aves a te ita edoctoe fuerant, ut et tibi utilia subministrarvent et aves eiusdem generis deciperent, etc. Albertus M. de Animal. l. 8. tr. 2. c. 3. ubi de cubeth, i. e. perdice femina; eam caveâ inclusam ait mares ad se allicere: quod ipsum Damir Abrabs mari tribut: De maris natura h. e. ut aves sibi similes cantu suô alliciat, proinde venatores illum secum assumunt, ut frequenti cantu suô perdices feminas congreget, quoe ad eum volent. Sed ad id utrumque sexum et variô successu abhiberi, pluribus docent, Philosophus, Aelian, et Athenaeus ubi supra. Vide de Perdice plura apud Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 1. c. 12. 13. et 14. Addam solum, Alexandrum Serverum, perdicum pugnâ eximie delectatum, ex Ael. Lampridio: c, 41. et Perdicem ex illis quoque avibus esse quae humanas voces edoceri possint. Hinc Papinius Stat. l. 2. Sylv. 4. v. 20.
——— Quique refert iungens iterata vocabula perdix.
Ad quem locum vide Baptistam Pium Adnotat. l. 2. . 20. bernartium, et Casp. Barthium Animadvers. Part. I. p. 227. Adde, quae post alios notavit, ex Athenaeo et Porphyrio Lud. Nonnius Diaetetic. l. 2. c. 27. nec non Ioach. Camerarium Iambis ad Philen adiectis et Vossium de Idolol. l. 3. c. 79. 82. 86. 88. et seqq. uti de Perdicum ovis supra aliquid voce ova.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Perdix — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Perdix (desambiguación). ? Perdix …   Wikipedia Español

  • Perdix — kann bedeuten: die Vogelgattung Perdix, siehe Rebhühner eine Gestalt aus den Metamorphosen des Ovid, siehe Perdix (Mythologie) Diese Seite ist eine …   Deutsch Wikipedia

  • Perdix — {{Perdix}} »Rebhuhn«, ein kluger Neffe des Daidalos*, den dieser aus Neid auf seine Erfindungsgabe von der Akropolis in Athen stieß. Im Sturz wurde der Junge von Athene* in ein Rebhuhn verwandelt, das – aus Angst vor tiefen Stürzen – nie… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Perdix — Per dix (p[ e]r d[i^]ks), n. [L., a partridge, Gr. pe rdix.] (Zo[ o]l.) A genus of birds including the common European partridge. Formerly the word was used in a much wider sense to include many allied genera. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Perdix [1] — Perdix (lat.), 1) Feldhuhn; 2) Rebhuhn …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Perdix [2] — Perdix, Schwester des Dädalos, Mutter des Talos; sie soll Säge u. Zirkel erfunden haben …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Perdix [1] — Perdix, das Rebhuhn …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Perdix [2] — Perdix, im griech. Mythus Sohn des Cupalamos, Schwestersohn des Dädalos, wurde, von diesem aus Eifersucht auf die Erfindung der Säge und des Zirkels von der Akropolis in Athen gestürzt, in den Vogel gleichen Namens (Rebhuhn) verwandelt. Vgl.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Perdix — PERDIX, ícis, Gr. Πέρδιξ, ικος, (⇒ Tab. XXIX.) nach einigen des Dädalus Schwester, Apollod. l. III. c. 14. §. 9. nach andern aber dieser ihr Sohn; Hygin. Fab. 274. der sonst auch Talus geheissen, und, da ihn Dädalus von dem Schlosse zu Athen… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Perdix — Taxobox name = Perdix image width = 250px image caption = Grey Partridge regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Aves ordo = Galliformes familia = Phasianidae genus = Perdix genus authority = Brisson, 1760 subdivision ranks = Species… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”